PECTORALE

PECTORALE
PECTORALE
Hebr. Gap desc: Hebrew inter octo vestes aureas Summi Sacerdotis Hebraeorum, et quidem inter harum quatuor illi soli proprias, memoratum Exodi c. 28. v. 15. et seqq. pannus erat pretiosissimus, ex auro, hyacinthino et purpureo et coccineo dibapho et xylino internexo, quadratus, duplicatus, palmi magnitudine, quem iusserat Deus amiculo Sacerdotali Ephod appellato medio in pectore illigari. Eiduodecim uniones opere stupendô inserti erant, XII. Tribuum nomina praeferentes, quae sic Pontifex, quoties in Sanctuarium ingrediebatur, in sacro illo Pectorali Iuris, supra cor suum portare solebat, in monimentum coram Iehova iugiter. Atque hi quaterni gemmmarum ordines (quadruplici enim serie erant dispositi) ipsa Urim et Thumim erant, vel certe fuêre illa secretius, et sanctius quiddam a Deo artifice Mosi traditum, et mystico isti panno inscriptum, Scripturis vero tacitum adeoque nobis ignotum. Significabatur autem hôc Pectorali (quod inter vestes sacras, sicut inter vasa Arca, pretiosissimum fuit) tribuum duodecim nomina Deo quottidie ob oculos exponens, iugem Christi inter cessionem; utpote, qui sempcr in Templo Dei degit intercedens pro nobis, semperque vivit ad interpellandum pro nobis, Rom. c. 8. v. 34, et Hebraeor. c. 7. v. 25. De Urim et Thummim dicemus suô locô. Vide Franc. Burmannum Synopisi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 29. §. 2. et hîc passim, inprimis in vocibus Ephod, item Rationale. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae vox quoque occurrit, et vestem si miltter sacram notat. Sic enim Ceremoniale Roman. ex MS. Vaticano de Consecratione PP. apud Rayn. A. C. 1272. n. 9. Cum ad ordinem Presbyteratus ordinari debebit --- nec tamen habebit tunicellam, nec Dalmaticam nec calciabitur sandaliis, nec habebit Pectorale, sed solum amictum et albam etc. In Lib. Anniversar. Basilicae vaticanae, ubi de Bonifacio VIII. occurrunt, Pectoralia de opere Cyprensi; in Neerolog. Ecclesioe Carnotensis 2. Id. April. Pectorale ex auro mundissimo et gemmis pretiosis. In Visit. Ecclesiae Thesaurariae S. Pauli Londinensis A. C. 1295. Rotunda Pectoralia aurifrigia --- Item, Pectorale aurifrigium vineatum --- Item Pectorale literatum etc. Vide Car. du Fresne Glossar. in hac voce, ut et in Rationale, ubi haec ambo cum Pallio Episcopali cadem facit. Alia notio vocis est, apud Verronem, ut supra vidimus in Lorica; alia in Gestis Innoccentii III. Pontific. Romani. Super novos gradus constituens novum altare, novaque Pectoralia faciens ante chorum. Quae verba Germanus Patriarcha Constantinopolitan. in Mystagogia p. 148. ita ferme expressit: τὰ κιόνια, ἤτοι τὰ ςτήθεα διαχωρίζοντα τὸ βῆμα ἀπὸ τοῦ λοιποῦ λαοῦ καὶ κάγκελλα. Uib Fectoralia sunt cancelli, forte ad pectus usque erecti. Certe Graeci recentiores Στήθεα vocant columellas ordinedispositas, ac superiori epistelio iunctas, ut recte observat Goarus ad Cedrenum p. 631. Vide quoque Codinum in Orig. Constantinopol. Meursiants p. 68. At Pectoralis, apud Gregorium M. L. 10. Ep. 52. tunicam hiemalem, pectus tegentem, notat. Vide Car. car. du Fresne ubi supra ut et in fra aliquid, voce Pectus. Addam ex Burmanno, gemmarum in Pectorali Hebraeorum et Tribuum parallelismum, sic enim exacte quamque gemmam cuique Tribui respondisse, ut virtus lapidis genium ac virtutem Tribus, cuius nomen habebat, expresserit, Magistri asserunt. GEMMAE IN PECTORALI SACRO TRIBUBUS ISRAELIS RESPONDENTES. Pyropus. Topazius. Smaragdus. Ruben. Simeon. Iuda. Hic ordo primus. Chrysoprasus. Sapphirus. Adamas. Levi. Dan. Naphthali. Hic ordo secundus. Cyanus. Achares. Amethystus. Gad. Aser. Issachar. Hic ordo tertius. Beryllus. Thalassius. Iaspis. Zebulon. Ioseph. Beniamin. Hic ordo quartus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pectorale — • The cross worn by the pope, cardinals, bishops and other prelates Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Pectorale     Pectorale     † …   Catholic encyclopedia

  • pectorale — ● pectoral, pectorale, pectoraux adjectif (latin pectoralis, de pectus, oris, poitrine) Qui concerne la poitrine. Destiné au traitement des affections broncho pulmonaires. ● pectoral, pectorale, pectoraux (expressions) adjectif (latin pectoralis …   Encyclopédie Universelle

  • Pectorale — Dieser Artikel beschäftigt sich mit dem anatomischen Gebilde Flosse. Siehe auch: Schwimmflossen für Schwimmer und Taucher. Der Feuerfisch (Pterois sp.) gehört zu den Arten, bei denen die hartstrahligen Rückenflossen mit Giftdrüsen versehen sind.… …   Deutsch Wikipedia

  • Pectorale — Pectoral Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Pectoral, adjectif relatif à poitrine, peut faire référence à : pectoral, un type de bijou prisé au Moyen Empire égyptien, pectoral, un type …   Wikipédia en Français

  • Oncidium pectorale —   Oncidium pectorale …   Wikipedia Español

  • Croix Pectorale — Religion Cet article fait partie de la série Liturgie catholique Vases liturgiques Calice …   Wikipédia en Français

  • Croix pectorale — Évêque portant la croix pectorale en habit de chœur. La croix pectorale est une croix de métal précieux, utilisée dans la liturgie catholique. Origine et utilisation La croix pectorale est …   Wikipédia en Français

  • Oncidium pectorale — Scientific classification Kingdom: Plantae (unranked) …   Wikipedia

  • Lepthoplosternum pectorale —   Lepthoplosternum pectorale Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Melanocharacidium pectorale —   Melanocharacidium pectorale Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”